Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/224

Haec pagina nondum emendata est

I. ii T. MACCI PLAVTI

quantillum argenti mi apud tarpezitam siet. 85 ad fratrem, quo ire dixeram, mox iuero. —

��ACTVS II

II. i Lorarii Tyndarvs

Philocrates

Lo. Si di inmortales id uoluerunt, uos hanc aerumnam 195

exsequi, decet id pati animo aequo : si id facietis, leuior labos erit.

domi fuistis, credo, liberi : nunc seruitus si euenit, ei uos morigerari mos bonust 5 et erili imperio eamque ingeniis uostris lenem reddere. indigna digna habenda sunt, erus quae facit. Ca. oh ! 200

oh ! oh ! Lo. eiulatione haud opus est, [multa] ocuiis multa mira

•rclitis r : in re mala animo si bono utare, adiuuat. Ty. at nos pudet, quia cum catenis sumus. Lo. at pigeat

postea 10 nostrum erum, si uos eximat uinclis,

aut solutos sinat quos argento emerit. 205

Ty. quid a n6bis metuit ? scimu' nos

nostrum ofhcium quod est, si solutos sinat. 2o6 a

Lo. at fugam fingitis : sentio quam rem agitis. 15 Philoc. nos fugiamus ? quo fugiamus? Lo. in patriam. Philoc. apage, hau nos id deceat, fugitiuos imitari. Lo. immo edepol, si erit occasio, hau

dehortor.

"> 199 eamque et erili imperio cod. : corr. Nettleship 201 fort.

multa oc. (abl.) muti fort. aitis (cf v. 72) 204 si suos . . . uin-

culis (ita cod.) Spengel, ut tetram. cretic. fiat 205 sinat Ital. : sinat- [que] cod. (iv. 5, p. 61) 207 agis Hermann, itt tetram. crctic. fiat

�� �