CAPTIVI prol.
55 non pertractate facta est neque item ut ceterae : 55
neque spurcidici insunt uorsus inmemorabiles ;
hic neque peiiurus leno est nec meretrix mala
neque miles gloriosus ; ne uereamini
quia bellum Aetolis esse dixi cum Aleis : 60 foris illi extra scaenam fient proelia. 60
nam hoc paene iniquomst, comico choragio
conari desubito agere nos tragoediam.
proin si quis pugnam exspectat, litis contrahat :
ualentiorem nactus aduorsarium 65 si erit, ego faciam ut pugnam inspectet non bonam, 65
adeo ut spectare postea omnis oderit.
abeo. ualete, iudices iustissumi
domi, duellique duellatores optumi.
��ACTVS I
Ergasilvs 1. i
Er. Iuuentus nomen indidit ' Scorto ' mihi, 70 eo quia inuocatus soleo esse in conuiuio.
scio apsurde dictum hoc derisores dicere,
at ego aio recte. nam scortum in conuiuio
sibi amator, talos quom iacit, scortum inuocat. 5
estne inuocatum (scortum) an non ? planissume ; 75 uerum hercle uero nos parasiti planius,
quos numquam quisquam neque uocat neque inuocat.
quasi mures semper edimus alienum cibum ;
ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt, 10
simul prolatae res sunt nostris dentibus. 80 quasi, quom caletur, cocleae in occulto latent,
59 alidis cod. (cf. v. 24) 60 illic cod. 62 nos agere cod. :
Irai. Bothe 72 aio ita script. ut clio (BD) vel dio (P E ) videretur
esse in cod. (cf. v. 694) (vi, p. 84) 74 (scortum) an non Bentley:
an non (est? est) Camerarius 75 uero] uerum cod.
PLAVT. I 13
�� �