Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/217

Haec pagina nondum emendata est

PROLOGVS

Hos quos uidetis stare hic captiuos duos,

illi quia astant, hi stant ambo, non sedent ;

hoc uos mihi testes estis me uerum loqui.

senex qui hic habitat Hegio est huiius pater. 5 sed is quo pacto seruiat suo sibi patri, 5

id ego hic apud uos proloquar, si operam datis.

seni huic fuerunt filii nati duo ;

alterum quadrimum puerum seruos surpuit

eumque hinc profugiens uendidit in Alide 10 patri | huiiusce. iam hoc tenetis ? optumest. 10

negat hercle illic ultumus. accedito.

si non ubi sedeas locus est, est ubi ambules,

quando histrionem cogis mendicarier.

ego me tua caussa, ne erres, non rupturu' sum. 15 uos qui potestis ope uostra censerier . 15

accipite relicuom : alieno uti nil moror.

fugitiuos ille, ut dixeram ante, huiius patri

domo quem profugiens dominum apstulerat uendidit.

is postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo 20 peculiarem, quia quasi una aetas erat. 20

hic nunc domi seruit suo patri, nec scit pater ;

enim uero di nos quasi pilas homines habent.

rationem habetis, quo modo unum amiserit.

postquam belligerant Aetoli cum | Aleis,

2 qui astant cod. hi] vel i 10 huiusce vix ferendum : fort.

huiiuscehominis (iii, p. 51) optumum est cod. (utStich. 537 optumum est pro optumest, 120 minimum est pro minimest) (cf. ad Bacch. 502) 11 abscedito Rost 18 profugens P BD (ct fort. cod.) (vi, p. 86)

19 is Fleckeisen : hic cod {pro his, i.e. is ?) 22 enim Pylades: est

cod. 24 alidis cod. (etiam P A ) (cf. vv. 59, 93)

�� �