Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/215

Haec pagina nondum emendata est


CAPTIVI

��ARGVMENTVM

Captust in pugna Hegionis filius ;

Alium quadrimum fugiens servus vendidit.

Pater captivos commercatur Aleos,

Tantum studens ut natum (captum) recuperet ;

Et inibi emit olim amissum filium.

Is suo cum domino veste versa ac nomine

Vt amittatur fecit : ipsus plectitur;

Et is reduxit captum, et fugitivum simul,

Indicio cuius alium agnoscit filium.

4 captum add. Bothe 5 in ibus Gulielmius

�� �