Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/208

Haec pagina nondum emendata est

V. i T. MACCI PLAVTI

ACTVS V

V. i Nicobvlvs Philoxenvs

Ni. Quiquomque ubi sunt, qui fuerunt quique futuri sunt posthac

stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones,

solus ego omnis longe antideo stultitia et moribus indoctis.

perii, pudet : hocine me aetatis ludos bis factum esse indigne? 1090

5 magi' quam id reputo, tam magis uror quae meu' filiu' turbauit.

perditu' sum atque eradicatus sum, omnibus exemplis excrucior.

omnia me mala consectantur, omnibus exitiis interii.

Chrysalu' med hodie lacerauit, Chrysalu' me miserum spoliauit :

is me scelus auro usque attondit dolis doctis indoctum ut lubitumst 1095

10 ita miles memorat meretricem esse eam quam ille uxorem esse aiebat,

omniaque ut quidque actum est memorauit, eam sibi hunc annum conductam,

relicuom id auri factum quod ego ei stultissumus homo promisissem :

hoc, hoc est quod (cor) peracescit ; hoc est demum quod percrucior,

me hoc aetatis ludificari, immo edepol sic ludos factum 1100

1087 ubique B (i.e. ubiq' ?) : ubi ubi Ital., Lco cui fuerunt displicet 1091 quae Camerarius : quemcorf. 1092 atque Hermann : atque fetiamj cod. (iv. 3) crucior P CD 1097 memorat e. s. in h. Muelkr (Rhein. Mus. 54, 384) mernprat, i.e. -a(u)it, vix Plautinum 1099 quo Ritschl cor add. Seyffert peraccessit cod.

�� �