IV. ix T. MACCI PLAVTI
uel ut aurum perdas uel ut amator peiieret.
ego neque te iubeo neque uoto neque suadeo. 70 Ni. miseret me illius. Ch. tuos est, non mirum facis.
si plus perdundum sit, periisse suauiust 1045
quam illud fiagitium uolgo dispalescere.
Ni. ne ille edepol Ephesi multo mauellem foret,
dum saluos esset, quam reuenisset domum. 75 quid ego istic ? quod perdundumst properem perdere,
binos ducentos Philippos iam intus ecferam, 1050
et militi quos dudum promisi miser
et istos. mane istic, iam exeo ad te, Chrysale. —
Ch. fit uasta Troia, scindunt proceres Pergamum. 80 sciui ego iam dudum fore me exitio Pergamo.
edepol qui me esse dicat cruciatu malo 1055
dignum, ne ego cum illo pignus haud ausim dare ;
tantas turbellas facio. sed crepuit foris :
ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam. 85 Ni. cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio.
ego ad forum autem hinc ibo, ut soluam militi. 1060
Ch. non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat.
nolo ego mihi credi. Ni. cape uero, odiose facis.
Ch. non equidem capiam. Ni. at quaeso. Ch. dico ut
res se habet. 90 Ni. morare. Ch. nolo, inquam, aurum concredi mihi.
uel da aliquem qui seruet me. Ni. ohe, odiose facis. 1065
Ch. cedo, si necesse est. Ni. cura hoc. iam ego huc
reuenero. —
Ch. curatum est — esse te senem miserrumum.
hoc est incepta efficere pulchre : ueluti mi 95 euenit ut ouans praeda onustus cederem ;
1052 vel isti 1054 exitium cod. (cf. 947) 1060 militem
cod. (pro militei?) (cf. Sjogren ' part. copnV p. 148) 1065 me seruet
B (F 00 n. I.) : corr. Hermann, metro consulens 1068 de uelutl
mi cf. Lindsay praef. in Capt. p. 69 : b&llule Mi Lco 1069 cederem Scaliger : incederem cod., quod tntatnr Leo
�� �