Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/200

Haec pagina nondum emendata est

IV. viii T. MACCI PLAVTI

Cl. ubi nunc Mnesilochus ergost ? Ch. rus misit pater.

illa autem in arcem abiuit aedem uisere 900

60 Mineruae. nunc apertast. i, uise estne ibi.

Cl. abeo ad forum igitur. Ch. uel hercle | in malam crucem.

Cl. hodie exigam aurum hoc ? Ch. exige, ac suspende te :

ne supplicare censeas, nihili homo. —

ille est amotus. sine me (per te, ere, opsecro 905

65 deos inmortalis) ire huc intro ad filium.

Ni. quid eo introibis ? Ch. ut eum dictis plurumis

castigem, quom haec sic facta ad hunc faciat modum.

Ni. immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro,

caue parsis in eum dicere. Ch. etiam me mones ? 910

70 satin est si plura ex me audiet hodie mala

quam audiuit umquam Clinia ex Demetrio ? —

Ni. lippi illic oculi seruos est simillimus :

si non est, nolis esse neque desideres ;

si est, apstinere quin attingas non queas. 915

75 nam ni illic hodie forte fortuna hic foret,

miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua

atque optruncaret moechum manufestarium.

nunc quasi ducentis Philippis emi filium,

quos dare promisi militi : quos non dabo 9 2 °

80 temere etiam priu' quam filium conuenero.

numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo ;

uerum lubet etiam mi has pellegere denuo :

aequomst tabellis consignatis credere. —

ix Chrysalvs

Ch. Atridae duo fratres cluent fecisse facinus maxumum, 925 quom Priami patriam Pergamum diuina moenitum manu

s 900 abiit cod. 902 uel (tu) h. in Kampmann : fort. uel

h. (i)in 904 (nos) nihili Ussing, nam nihili displicet 908

sic facta Camerarins : facta sic cod. • 922-61 habct A 922 temere quicquam A

�� �