Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/197

Haec pagina nondum emendata est


BACCHIDES IV. vii

egomet tabellas tetuli ut uincirer. sine.

Ni. propterea hoc facio ut suadeas gnato meo

ut pergraecetur tecum, teruenefice. l 5

Ch. o stulte, stulte, nescis nunc uenire te ; 815 atque in eopse astas lapide, ut praeco praedicat.

Ni. responde : quis me uendit? Ch. quem di diligunt

adulescens moritur, dum ualet, sentit, sapit.

hunc si ullus deus amaret, plus annis decem, 20

plus iam uiginti mortuom esse oportuit : 820 terrai (iam) odium ambulat, iam nil sapit

nec sentit, tantist quantist fungus putidus.

Ni. tun terrae me odium esse autumas ? abducite hunc

intro atque astringite ad columnam fortiter. 25

numquam auferes hinc aurum. Ch. atqui iam dabis. 825 Ni. dabo? Ch. atque orabis me quidem ultro ut auferam,

quom illum rescisces criminatorem meum

quanto in periclo et quanta in pernicie siet.

tum libertatem Chrysalo largibere ; 3°

ego adeo numquam accipiam. Ni. dic, scelerum caput, 830 dic, qu6 in periclo est meu' Mnesilochus filius ?

Ch. sequere hac me, faxo iam scies. Ni. quo gentium ?

Ch. tris unos passus. Ni. uel decem. Ch. agedum tu,

Artamo,

forem hanc pauxillulum aperi ; placide, ne crepa ; 35

sat est. accede huc tu. uiden conuiuium ? 835 Ni. uideo exaduorsum Pistoclerum et Bacchidem.

Ch. qui sunt in lecto illo altero ? Ni. interii miser.

Ch. nouistine hominem ? Ni. noui. Ch. dic sodes mihi,

bellan uidetur specie mulier ? Ni. admodum. 4°

Ch. quid illam, meretricemne esse censes? Ni. quippini? 840 Ch. frustra es. Ni. quis igitur opsecrost ? Ch. inueneris.

ex me quidem hodie numquam fies certior.

811 xxtom.B 820 iam add. (? ) Leo 824 at <pol> qui MuelleY

833 pausillum cod. : corr. Pylades (v. 8) crepet Angelius

�� �