Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/196

Haec pagina nondum emendata est

IV. vi T. MACCI PLAVTI

ego sum sacer, scelestus. specta rem modo ; 15 ego uerbum faciam (nullum). Ni. etiam, carnufex, 785

minitare ? Ch. nosces tu illum actutum quali' sit.

nunc hasc' tabellas ferre me iussit tibi.

orabat, quod istic esset scriptum ut fieret.

Ni. cedo. Ch. nosce signum. Ni. noui. ubi ipse est ?

Ch. nescio. 20 nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia. 79°

scio me esse seruom. nescio etiam id quod scio.

nunc ab transenna hic turdus lumbricum petit ;

pendebit hodie pulchre, ita intendi tenus.

Ni. manedum parumper; iam exeo ad te, Chrysale. — 25 Ch. ut uerba mihi dat, ut nescio quam rem gerat ! 795

seruos arcessit intus qui me uinciant.

bene nauis agitur, pulchre haec confertur ratis.

sed conticiscam, nam audio aperiri fores.

vii Nicobvlvs Chrysalvs Lorarivs

Ni. Constringe tu illic, Artamo, actutum manus.

Ch. quidfeci? Ni. impinge pugnum, si muttiuerit. 800

quid hae loquontur litterae ? Ch. quid me rogas ?

ut ab illo accepi, ad te opsignatas attuli. 5 Ni. eho tu, t loquitatusne es gnato meot

male per sermonem, quia mi id aurum reddidit,

et te dixisti id aurum ablaturum tamen 805

per sycophantiam ? Ch. egone istuc dixi ? Ni. ita.

Ch. quis homost qui dicat me dixisse istuc ? Ni. tace, 10 nullus homo dicit : hae tabellae te arguont,

quas tu attulisti. em hae te uinciri iubent.

Ch. aha, Bellorophantam tuo' me fecit filius : 810

785 nullum add. Brachmann 789 w/ipsust 792 hic om. codd. Nonii 6 794 exeo ad te Guietus : ad te exeo cod. 795 ut n.]

bene scio Abraham 797 agitatur cod. (v. 8), scd nauis monosyll.

vix ferendum 803 tu (scelus) Ritschl fort. loquitatu'n gnato

(Mnesilocho) meo 806 vel dixi 810 bello rophantem (B:

rophontem P CD ) iam ' pro -tem corr. -tam ?) cod.

�� �