Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/195

Haec pagina nondum emendata est

BACCHIDES IV. iv

ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum. Pi. o imperatorem probum ! Ch. iam bis bibisse oportuit. 760 Mn. fugimus.— Ch. uos uostrum curate officium, ego ecfi-

ciam meuVn.

Chrysalvs v

Ch. Insanum magnum molior negotium, metuoque ut hodie possiem emolirier. sed nunc truculento mi atque saeuo usus senest ; nam non conducit huic sycophantiae 765 senem tranquillum (mi) esse ubi me aspexerit. 5

uorsabo ego illunc hodie, si uiuo, probe. tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer. adambulabo ad ostium, ut, quando exeat, extemplo aduenienti ei tabellas dem in manum.

Nicoevlvs Chrysalvs vi

770 Ni. Nimio illaec res est magnae diuidiae mihi,

supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum.

Ch. saluos sum, iratus est senex. nunc est mihi

adeundi ad hominem tempus. Ni. quis loquitur prope ?

atque hicquidem, opinor, Chrysalust. Ch. accessero. 5

775 Ni. bone serue, salue. quid fit ? quam mox nauigo

in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum ?

taces ? per omnis deos adiuro ut, ni meum

gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is uelit, ^g^ ut tua iam uirgis latera lacerentur probe IO

ferratusque in pistrino aetatem conteras.

omnia resciui scelera ex Mnesilocho tua.

Ch. men criminatust ? optumest : ego sum malus,

760 fugimus Fritssche : fugiamus cod. 765 mi add. Hermann

770 Nimium Leo (i. 3) magnae Pylades: mane cod. 774

vel opino chrisalus cod.

�� �