Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/194

Haec pagina nondum emendata est

IV. iv T. MACCI PLAVTI

Pi. mane dum scribit. Ch. celerem oportet esse amatoris

manum. Pi. at quidem hercle temt perdundum magis quam ad

scribundum cito. Mn. loquere. hoc scriptumst. Ch. 'nunc, pater mi, proin

tu ab eo ut caueas tibi : sycophantias componit, aurum ut aps ted auferat ; 740

100 et profecto se ablaturum dixit.' plane adscribito.

Mn. dic modo. Ch. 'atque id pollicetur se daturum

aurum mihi quod dem scortis quodque in lustris comedim, congraecem,

pater. sed, pater, uide ne tibi hodie uerba det : quaeso caue.' Mn. loquere porro. Ch. adscribedum etiam. Mn. loquere 745

quid scribam modo. 105 Ch. ' sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut me-

mineris, ne illum uerberes ; uerum apud te uinctum adseruato domi.' cedo tu ceram ac linum actutum. age obliga, opsigna cito. Mn. opsecro, quid istis ad istunc usust conscriptis modum, ut tibi ne quid credat atque ut uinctum te adseruet domi ? 750 110 Ch. quia mi ita lubet. potin ut cures te atque ut ne

parcas mihi ? mea fiducia opu' conduxi et meo periclo rem gero. Mn. aequom dicis. Ch. cedo tabellas. Mn. accipe. Ch.

animum aduortite. Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio ctim amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst, 755

115 atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito.

Pi. numquid aliud ? Ch. hoc atque etiam : ubi erit accu-

bitum semel,

738 atque idem cod. (vii. 1) vel hem : fort. eam w/ rem 743

et congregem cod. : congreger codd. Nonii 83 752 et del.

Fritzsche

�� �