BACCHIDES IV. iv
Mn. quid nunc es facturus ? id mihi dice. Ch. coctumst
prandium ?
uos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia ?
Mn. sicut dicis. Ch. Pistoclero nulla amica est ? Mn.
immo adest.
alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides.
720 Ch. quid tu loquere ? Mn. hoc, ut futuri sumus. Ch. So
ubist biclinium
uobis stratum ? Mn. quid id exquaeris ? Ch. res itast,
dici uolo.
nescis quid ego acturus sim neque facinus quantum exordiar.
Mn. cedo manum ac supsequere propius me ad fores. intro
inspice. 724 ~ 2 r Ch. euax, nimi' bellus atque ut esse maxume optabam
locus.
Pi. quae imperauisti. imperatum bene bonis factum ilicost. 85
Ch. quid parasti ? Pi. quae parari tu iussisti | omnia.
Ch. cape stilum propere et tabellas tu has tibi. Mn. quid
postea ?
Ch. quod iubebo scribito istic. nam propterea (te) uolo
730 scribere ut pater cognoscat litteras quando legat.
scribe. Mn. quid scribam ? Ch. salutem tuo patri uerbis 90
tuis.
Pi. quid si potius morbum, mortem scribat? id erit rectius.
Ch. ne interturba. Mn. iam imperatum in cera inest.
Ch. dic quem ad modum.
Mn. ' Mnesilochus salutem dicit suo patri.' Ch. adscribe
hoc cito :
735 ' Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater,
quia tibi aurum reddidi et quia non te defrudauerim.' 95
718 pistoclere cod. (-ro B) 720 loqueris cod. 722 vel
nec 724 bellust Ritschl : bellum . . . locum Studemund 727
tute vel tu me Ritschl 728 tu has Merula : tuas cod. 729
vel isti te add. Camerarius 736 fraudauerim cod. {sed defru.
' nonmdli libri veteres ' Lambini, i. e. T})
�� �