IV. iv T. MACCI PLAVTI
Ch. quid uis curem? Mn. ut ad senem etiam alteram
facias uiam. compara, fabricare, finge quod lubet, conglutina, ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas. 55 Ch. uix uidetur fieri posse. Mn. perge, ac facile ecfeceris. 695 Ch. quam, malum, facile, quem mendaci prendit manu-
festo modo ? quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere. Mn. immo si audias quae dicta dixit me aduorsum tibi. Ch. quid dixit? Mn. si tu illum solem sibi solem esse
diceres, 60 se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies. 7°° Ch. emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequi-
quam dixerit. Pi. nunc quid nos uis facere? Ch. enim nil est, nisi ut
ametis impero. ceterum quantum lubet me poscitote aurum : ego dabo. quid mi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo? 65 sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche ? dic mihi. 705 Mn. militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide. Ch. ego dabo. Mn. tum nobis opus est sumptu. Ch.
ah, placide uolo unumquidque agamus : hoc ubi egero, tum istuc agam. de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem ; 70 ea ballista si peruortam turrim et propugnacula, 710
recta porta inuadam extemplo in oppidum antiquom et uetus : si id capso, geritote amicis uostris aurum corbibus, sicut animus sperat. Pi. apud test animus noster, Chrysale. Ch. nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer
cito— 75 Pi. quid? Ch. stilum, ceram et tabellas, linum. Pi. iam 715
faxo hic erunt. —
695 ac del. Seyffert 696 Qua P (Quam B 2 ) 700-921 desunt
in A 702 est del. Camerarius 705 quantulum P LD 7i3sicut Scioppius : sicui cod. 715 stilum et tabellas, ceram, linum Ussing
�� �