IV. ii T. MACCI PLAVTI
Pi. quid ais tu? Pa. ego istuc illi dicam. Pi. dic mihi, 600
quis tu es ? Pa. illius sum integumentum corporis. 20 Pi. nequam esse oportet cui tu integumentum inpro-
bu's.
Pa. sufflatus ille huc ueniet. Pi. dirrumptum uelim.
Pa. numquid uis ? Pi. abeas. celeriter factost opus.
Pa. uale, dentifrangibule. — Pi. et tu, integumentum, uale. 605
in eum [nunc] haec reuenit res locum, ut quid consili 25 dem meo sodali super amica nesciam,
qui iratus renumerauit omne aurum patri,
neque nummus ullust qui reddatur militi.
sed huc concedam, nam concrepuerunt fores. 610
Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.
iii Mnesilochvs Pistoclervs
Mn. Petulans, proteruo, iracundo animo, indomito, incogi-
tato, sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, incredibilis inposque animi, inamabilis, inlepidus uiuo, 615
maleuolente ingenio natus. postremo idmihiest quod uolo 615 l 5 ego esse aliis. credibile hoc est ?
nequior nemost neque indignior quoi 6i6 a
di bene faciant neque quem quisquam homo aut amet aut adeat. inimicos quam amicos aequomst med habere, 10 malos quam bonos par magis me iuuare. 620
omnibus probris, quae inprobis uiris digna sunt, dignior nullus est homo ;
qui patri reddidi omne aurum amans, quod fuit prae manu. sumne ego homo miser ?
602 cui tu i. inprobus es P BC (non P A , ut vid.) : cui tam int. inpro- bumst Bothe 604 nunc quid cod. 606 nunc del. Bothe (ncfalso
scr. pro haec ? iv. 3") 612 propteruo cod. 615 inamabilis displicet
619 equiunst cod. ut vid. (iun pro um^ me cod. 620 mest Fraes- dorff 622 amens Saraccnus amens (mihi) Leo : am. (modo) Goets
�� �