Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/187

Haec pagina nondum emendata est

BACCHIDES IV. i

575 nunc me ire iussit ad eam et percontarier

utrum aurum reddat anne eat secum semul.

tu dudum, puere, cum illac usque isti semul : 5

quae harum sunt aedes, pulta. adi actutum ad fores.

recede hinc dierecte. ut pulsat propudium ! 580 comesse panem tris pedes latum potes,

fores pultare nescis. ecquis in aedibust ?

heus, ecquis hic est ? ecquis hoc aperit ostium ? 10

ecquis exit ?

PlSTOCLERVS PARASITVS ii

Pi. Quid istuc ? quae istaec est pulsatio ?

quae te (male) mala crux agitat, qui ad istunc modum 585 alieno uiris tuas extentes ostio ?

fores paene ecfregisti. quid nunc uis tibi ?

Pa. adulescens, salue. Pi. salue. sed quem quaeritas ? 5

Pa. Bacchidem. Pi. utram ergo ? Pa. nil scio nisi Bac-

chidem.

paucis : me misit miies ad eam Cleomachus, 590 uel ut ducentos Philippos reddat aureos

uel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul.

Pi. non it. tnegato esset ituram. abi et renuntia. 10

alium illa amat, non illum. duc te ab aedibus.

Pa. nimis iracunde. Pi. at scin quam iracundus siem ? 595 ne tibi hercle hau longe est os ab infortunio,

ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt.

Pa. quom ego huius uerba interpretor, mihi cautiost 15

ne nucifrangibula excussit ex malis meis.

tuo ego istaec igitur dicam illi periculo.

577 puer cod. 578 vel harunc 579 vel pultat 581 ecquis

Scaliger : ecquis his cod. 584 quae Ital. : qui cod. : qui(d est ? quae) te Seyffert male addidi (iii. 1) 588 utramne Bothe 590

philippios cod. ut. vid. 592 negato e. vix ferendum negat esse

Acidalius : negat se Ritschl : nega esse (?) Leo (ut Stich. 256 negato esse in P pro nega esse) : foti. negat sese vel nega tu esse

PLAVT. I jj

�� �