Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/186

Haec pagina nondum emendata est

III. vi T. MACCI PLAVTI

ei male aliquo pacto, me esse dicito ignauissumum. Mn. nequam homost, uerum hercle amicus est tibi. Pi.

tanto magis dic quis est ; nequam hominis ego parui pendo gratiam. 30 Mn. uideo non potesse quin tibi eiius nomen eloquar.

Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus. 560

Pi. quid istuc est? Mn. quid est? misine ego ad te ex

Epheso epistulam

super amica, ut mi inuenires ? Pi. fateor factum, et repperi.

Mn. quid ? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia

35 quibu'cum haberes rem, nisi cum illa quam ego mandassem

tibi, occiperes tute (eam) amare et mi ires consultum male ? 565

Pi. sanun es ? Mn. rem repperi omnem ex tuo magistro.

ne nega. perdidisti me. Pi. etiamne ultro tuis me prolectas probris ? Mn. quid amas Bacchidem ? Pi. duas ergo hic intus eccas

Bacchides. 40 Mn. quid? duae — Pi. atque ambas sorores. Mn. loqueris

nunc nugas sciens. Pi. postremo, si pergis paruom mihi fidem arbitrarier, 570

tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam. Mn.

immo ibo, mane. Pi. non maneo, neque tu me habebis falso suspectum. Mn.

sequor. —

ACTVS IV

IV. i Parasitvs

Pa. Parasitus ego sum hominis nequam atque inprobi, militi' qui amicam secum auexit ex Samo.

561-662 deest A 563 quid Angelins : qui cod. (pro quit ; seq. t. ;

i 4, n. 4) 565 eam addidi mi RiUchl : me cod. (promei ? seq. 1)

me tutatur Keil in Varr. R. R. 3, 16, 2 5^9 ^uas Pyjadcs . 570-650 praesto est T 570 parunr-PBC . pa ruam T (cf Arch Lat.

Lex. 13, 133) 573 Ego s. p. Mueller neq. hom. Ital. (cf. 558)

�� �