Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/185

Haec pagina nondum emendata est

BACCHIDES III. vi

535 Pi. certe is est. Mn. is est. adibo contra et contollam

gradum. Pi. saluos sis, Mnesiloche. Mn. salue. Pi. saluos quom

peregre aduenis, cena detur. Mn. non placet mi cena quae bilem mouet. Pi. numquae aduenienti aegritudo obiecta est ? Mn. atque

acerruma. Pi. unde? Mn. ab homine quem mi amicum esse arbi- 10

tratus sum antidhac. 540 Pi. multi more isto atque exemplo uiuont, quos quom censeas esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis, lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide. nullus est quoi non inuideant rem secundam optingere ; sibi ne inuideatur, ipsi ignaui recte cauent. 15

545 Mn. edepol ne tu iflorum mores perquam meditate tenes. sed etiam unum hoc : ex ingenio malo malum inueniunt suo : nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent. atque i se quom frustrant, frustrari alios stolidi existumant. sicut est hic quem esse amicum ratu' sum atque ipsus sum 20

mihi : 550 ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali faceret in me, inconciliaret copias omnis meas. Pi. inprobum istunc esse oportet hominem. Mn. ego ita

esse arbitror. Pi. opsecro hercle loquere, quis is est. Mn. beneuolens

uiuit tibi. nam ni ita esset, tecum orarem ut ei quod posses mali 25

555 facere faceres. Pi. dic modo hominem qui sit : si non fecero

535 ( Pl > adibo Acidalius tollam P 538 aegritudo adue-

nienti A acerrume P 540-51 om. A ' in quibusdam non

ferun t' Charisius, p. 205 (ad v. 545) 54I falsi Pius : falsis cod.

542 sublesta Merula : subuesta (subuersa B' z ) cod. 543 qui non

inuideat cod. : corr. Scaliger 544 sibimet ne Bothe, cui hiatits displicet ignauia Hcrmann 548 hi P CD frustrantur cod. 551

facere et Camerarius inconciliare cod. : corr. Ritschl 552 (et)

ego Seyffert (A n. I.) 553 Obsequere h. P: corr. Camerarius

[A n. I.)

�� �