Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/180

Haec pagina nondum emendata est


III. iii T. MACCI PLAVTI

dum caueatur praeter aequom ne quid delinquat, sine.

15 Ly. non sino, neque equidem illum me uiuo corrumpi sinam. sed tu, qui pro tam corrupto dicis caussam filio, 420

eademne erat haec disciplina tibi, quom tu adulescens eras ? nego tibi hoc annis uiginti fuisse primis copiae, digitum longe a paedagogo pedem ut ecferres aedibus.

20 ante solem exorientem nisi in palaestram ueneras,

gymnasi praefecto | hau mediocris poenas penderes. 425

id quoi optigerat, hoc etiam ad malum accersebatur malum : et discipulus et magister perhibebantur inprobi. ibi cursu, luctando, hasta, disco, pugilatu, pila,

25 saliendo sese exercebant magi' quam scorto aut sauiis :

ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis. 430

inde de hippodromo et palaestra ubi reuenisses domum, cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres : quom librum legeres, si | unam peccauisses syllabam,

30 fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium.

Mn. propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser ; 435 innocens suspicionem hanc sustinet caussa mea. Ph. alii, Lyde, nunc sunt mores. Ly. id equidem ego

certo scio. nam olim populi prius honorem capiebat suffragio

35 quam magistro desinebat esse dictb oboediens ;

at nunc, priu' quam septuennis est, si attingas eum manu, 440 extemplo puer paedagogo tabula dirrumpit caput. quom patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater : ' noster esto, dum te poteris defensare iniuria.'

40 prouocatur paedagogus : ' eho senex minimi preti,

ne attigas puerum istac caussa, quando fecit strenue.' 445

it magister quasi lucerna uncto expretus linteo.

422 hoc Mcrula : hec (haec^ cod. (e pro o) 425 fort. praeferlo

, (tu) poenas haud medjocris Ritscld 426 quom Bothe 426,

427 sunt qui post v. 423 ponant 428 disco, hasta Hermann. ut

itt diacresi hiatus sit 433 cum lfbro ; cum le. Leo si in una p.

syllaba Bergk peccauisset cod. (corr. B 2 ) 438 capiebant cod.

445 attigas tcstatnr Nonius 75 : adtingas cod. (i, p. 27)

�� �