Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/179

Haec pagina nondum emendata est


BACCHIDES III. ii

illum laudabunt boni, hunc etiam ipsi culpabunt mali. qua me caussa magi'cum curaesse aequom,obuigilatost opus. nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cer- 15

nitur 400 sisne necne ut esse oportet, malu', bonus quoiuis modi, iustus iniustus, malignus largus, comincommodus. caue sis te superare seruom siris faciundo bene. utut eris, moneo, hau celabis. sed eccos uideo incedere patrem sodalis et magistrum. hinc auscultabo quam rem 20

agant.

Lydvs Philoxenvs Mnesilochvs iii

405 Ly. Nunc experiar sitne aceto tibi cor acre in pectore.

sequere. Ph. quo sequar ? quo ducis nunc me ? Ly. ad

illam quae tuom

perdidit, pessum dedit tibi filium unice unicum.

Ph. heia, Lyde, leniter qui saeuiunt sapiunt magis.

minu' mirandumst illaec aetas si quid illorum facit 5

410 quam si non faciat. feci ego istaec itidem in adulescentia.

Ly. ei mihi, ei mihi, istaec illum perdidit adsentatio.

nam apsque te esset, ego illum haberem rectum ad ingenium

bonum :

nunc propter te tuamque prauos factus est fiduciam

Pistoclerus. Mn. di inmortales,, meum sodalem hic no- 10

minat. 415 quid hoc negoti est Pistoclerum Lydus quod erum tam ciet?

Ph. paullisper, Lyde, est lubido homini suo animo opsequi ;

iam aderit tempus quom sese etiam ipse oderit. morem geras;

397 fort. boni laudabunt hunc Ald. : hoc cod. 398 cum

Ital. : eum cod. aequom Bothe : ea cum cod. 399 nun ce. cod.

400 quoiuis Lnchs : qua cuius cod. 401 comis incommodus Bugge

402 serum cod. [i.e. -uum) 404 displicet patrfim. Aniambicus

versus est ? 405 experior B aceto Lambinus : acetum cod.

(i. 3) 407 unice Bothe : uni cod. 417 fort. q. e. ipsus sese, nam etforma ipse et collocatio pron. reflexivi displicent

�� �