Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/178

Haec pagina nondum emendata est


III. i T. MACCI PLAVTI

egone ut haec conclusa gestem clanculum ? ut celem patrem, 375 Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula ?

10 [quibu' patrem et me teque amicosque omnis adfectas tuos ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.] neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis, quibu' tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos 380

tua infamia fecisti gerulifigulos flagiti.

15 nunc priu' quam malum istoc addis, certumst iam dicam patri, de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam, uti eum ex lutulento caeno propere hinc eliciat foras. —

ii Mnesilochvs

Mn. Muitimodis meditatus egomet mecum sum, et ita esse 385

arbitror :

homini amico, qui est amicus ita uti nomen possidet,

nisi deos ei nil praestare ; id opera expertus sum esse ita.

nam ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc

biennium) 5 ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras

misi, amicam ut mi inueniret Bacchidem. illum intellego 390

inuenisse, ut seruos meu' mi nuntiauit Chrysalus.

condigne is quam techinam de auro aduorsum meum fecit

patrem,

ut mi amanti copia esset. [sed eccum uideo incedere.] 10 nam pol quidem meo animo ingrato h6mine nihil impensiust ;

malefactorem amitti satius quam relinqui beneficum ; 395

nimio impendiosum praestat te quam ingratum dicier :

376 dispoliabula codd. Nonii 75

377-8 dittographia versuum

379 81 esse videntur

377 med aeque (?) Leo   affectas testatur Nonius : adflictas cod.

382 di tographiam esse v.

383 dixit Bergk

384 ut cod.   eum gnatum Ritschl

385 multis modis cod.

387 ita esse B

389 sodalem meum cod. : trai. Camerarius

393 sed . . . incedere secl. Leo, ut 'signum cantici olim ab aliquo in brevius contracti.' Credo vv.

392, 393 diorihotae esse

394 meo quidem Bothe

395 vel satiust   beneficium. cod.

396 prestat inpendiosum cod. : trai. Hermann