Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/177

Haec pagina nondum emendata est

BACCHIDES II. iii

Ch. ille est oneratus recte et plus iusto uehit. "5

350 exorsa haec tela non male omnino mihi est :

ut amantem erilem copem facerem filium,

ita feci ut auri quantum uellet sumeret,

quantum autem lubeat reddere ut reddat patri.

senex in Ephesum (hinc) ibit aurum arcessere, 1 20

355 hic nostra agetur aetas in malacum modum,

siquidem hic relinquet neque secum abducet senex

med et Mnesilochum. quas ego hic turbas dabo !

sed quid futurumst, quom hoc senex resciuerit,

quom se excuCurrisse illuc frustra sciuerit I2 5

360 nosque aurum abusos ? quid mihi fiet postea ?

credo hercle adueniens nomen mutabit mihi

facietque extemplo Crucisalum me ex Chrysalo.

aufugero hercle, si magis usus uenerit.

si ero reprehensus, macto ego illum infortunio : ^

365 si illi sunt uirgae ruri, at mihi tergum domist.

nunc ibo, erili filio hanc fabricam dabo

super auro amicaque eius inuenta Bacchide. —

ACTVS III

L YD VS III- X

Ly. Pandite atque aperite propere ianuam hanc Orci, op-

secro. nam equidem haud aliter esse duco, quippe qui nemo aduenit, 370 nisi quem spes reliquere omnes esse ut frugi possiet. Bacchides non Bacchides, sed Bacchae sunt acerrumae. apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem. 5 omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare. quae ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.

354 hinc add. Camerarius 362 pronuntiandum ex Crusalo

366 fil. eius h. cod. (sed corr. in B) (c/. 367) 369 q uo Lambinus

373 opiparest Ritschl

�� �