Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/176

Haec pagina nondum emendata est


II. iii T. MACCI PLAVTI

85 nec quoiquam in naui uoluit : eo ego nescio

quantillum attulerit ; uerum hau permultum attulit. 3 2 °

Ni. etiam dimidium censes ? Ch. non edepol scio ;

uerum haud opinor. Ni. fertne partem tertiam ?

Ch. non hercle opinor ; uerum uerum nescio. 90 profecto de auro nil scio nisi nescio.

nunc tibimet illuc naui capiundumst iter, 325

ut ilhid reportes aurum ab Theotimo domum.

atque heus tu. Ni. quid uis ? Ch. anulum gnati tui

facito ut memineris ferre. Ni. quid opust anulo ? 95 Ch. quia id signumst cum Theotimo, qui eum illi adferet,

ei aurum ut reddat. Ni. meminero, et recte mones. 330

sed istic Theotimus diuesne est ? Ch. etiam rogas ?

qui habeat auro soccis subpactum solum ?

Ni. qur ita fastidit ? Ch. tantas diuitias habet ; 100 nescit quid faciat auro. Ni. mihi dederit uelim.

sed qui praesente id aurum Theotimo datumst ? 335

Ch. populo praesente : nullust Ephesi quin sciat.

Ni. istuc sapienter saltem fecit filius,

quom diuiti homini id aurum seruandum dedit ; 105 ab eo licebit quamuis subito sumere.

Ch. immo em tantisper numquam te morabitur 34°

quin habeas illud quo die illuc uenefis.

Ni. censebam me ecfugisse a uita marituma,

ne nauigarem tandem hoc aetatis senex ; 110 id mi haud utrum uelim licere intellego :

ita bellus hospes fecit Archidemides. 345

ubi nunc est ergo meu' Mnesilochus filius ?

Ch. deos atque amicos iit salutatum ad forum.

Ni. at ego hinc ad illum, ut conueniam quantum potest.- —

320 quantillum Pylades: quantulum cod. (c/. #«' 705) 322,323

vd opino 329 adfert corr. -feret cod. 331 diuesne ( = disne?)

est istic Th. cod. : trai. Bothe 332 qui auro habeat cod. : quin h. a. Bothe habebat Spcngel 333 Ni. cuf ? Ch. ita fastidit, tantas (?) Leo 348 (eo) ad Ritscld conuenam Ritschl

�� �