Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/175

Haec pagina nondum emendata est

BACCHIDES II. Jii

290 neque aues neque uenti citius. quoniam sentio

quae res gereretur, nauem extemplo statuimus.

quoniam uident nos stare, occeperunt ratem

tardare in portu. Ni. edepol mortalis malos !

quid denique agitis ? Ch. rusum in portum repipimus. 60

295 Ni. sapienter factum a uobis. quid illi postea ?

Ch. reuorsionem ad terram faciunt uesperi.

Ni. aurum hercle auferre uoluere : ei rei operam dabant.

Ch. non me fefellit, sensi, eo exanimatus fui.

quoniam uidemus auro insidias fieri, 65

300 capimus consilium continuo ; postridie

auferimus aurum omne (illim) illis praesentibus,

palam atque aperte, ut illi id factum sciscerent.

Ni. scite hercle. cedo quid illi ? Ch. tristes ilico,

quom extemplo a portu ire nos cum auro uident, 70

305 subducunt lembum capitibus quassantibus.

nos apud Theotimum omne aurum deposiuimus,

qui illic sacerdos est Dianai Ephesiae.

Ni. quis istic Theotimust ? Ch. Megalobuli filius,

qui nunc in Ephesost Ephesiis carissumus. 75

310 Ni. ne ille hercle mihi sit multo tanto carior, -

si me illoc auro tanto circumduxerit.

Ch. quin in eapse aede Dianai conditumst ;

ibidem publicitus seruant. Ni. occidisti' me ;

nimio hic priuatim seruaretur rectius. 80

315 sed nilne (huc) attulistis inde auri domum?

Ch. immo etiam. uerum quantum attulerit nescio.

Ni. quid ? nescis ? Ch. quia Mnesilochus noctu clanculum

deuenit ad Theotimum, nec mihi credere

293 tardare Haupt : turbare cod. 299 uidimus cod. 301

illim add. Ritschl 304 quoniam C (illi) ire Mueller {Rhein.

Mus. 54, 384) : abire Pradel de praep. p. 552, nam quom | ext. displicet nec minus extempulo 305 cass. Ritschl 308 quis

Brunck: qui cod. (cf. 309 311 vel med illo -o cod.) 312 ipsa

c °d- 3 X 5 huc add. Hermann : mi add. Pradel de praep. p. 553

�� �