Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/174

Haec pagina nondum emendata est


II. iii T. MACCI PLAVTI

Mnesilochus aduocauit, Pelagonem senem ;

eo praesente homini extemplo ostendit symbolum, 30 quem tute dederas, ad eum ut ferret, filio.

Ni. quid ubi ei ostendit symbolum ? Ch. infit dicere 265

adulterinum et non eum esse symbolum.

quotque innocenti ei dixit contumelias !

adulterare eum aibat rebus ceteris. 35 Ni. habetin aurum ? id mihi dici uolo.

Ch. postquam quidem praetor recuperatores dedit, 270

damnatus demum, ui coactus reddidit

ducentos et mill' Philippum. Ni. tantum debuit.

Ch. porro etiam ausculta pugnam quam uoluit dare. 40 Ni. etiamnest quid porro ? Ch. em, accipitrina haec nunc

erit.

Ni. deceptus sum, Autolyco hospiti aurum credidi. 275

Ch. quin tu audi. Ni. immo ingenium auidi haud perno-

ram hospitis.

Ch. postquam aurum apstulimus,, in nauem conscendimus

domum cupientes. forte ut adsedi in stega, 45 dum circumspecto, atque ego lembum conspicor

longum, strigorem maleficum exornarier. 280

Ni. perii hercle, lembus ille mihi laedit latus.

Ch. is erat communis cum hospite et praedonibus.

Ni. adeon me fuisse fungum ut qui illi crederem, 50 quom mi ipsum nomen eiius Archidemides

clamaret dempturum esse, si quid crederem ? 285

Ch. is nostrae naui lembus insidias dabat.

occepi ego opseruare eos quam rem gerant.

interea e portu nostra nauis soluitur. 55 ubi portu eximus, homines remigio sequi,

269 habetin (annon) (?) Leo 272 mille et ducentos Pareus

275 Autolyco Scutarius : auiolico cod. (lpro T) 276 ing. audi pro-

nutitiandum 278 domi Ritschl : domum cod. (cf. domum pro

domi Amph. 187, Trin. 841) 279 -Circumspecto (me) Ritschl

284 archidemidis cod. 286 lembus nostrae naui cod. : trai. Pylades

�� �