Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/173

Haec pagina nondum emendata est


BACCHIDES II. iii

Nicobvlvs Chrysalvs iii

235 Ni. Ibo in Piraeum, uisam ecquaen aduenerit

in portum ex Epheso nauis mercatoria.

nam meu' formidat animus, nostrum tam diu

ibi desidere neque redire filium.

Ch. extexam ego illum pulchre iam, si di uolunt. 5

240 hau dormitandumst : opus est chryso Chrysalo.

adibo hunc, quem quidem ego hodie faciam hic arietem

Phrixi, itaque tondebo auro usque ad uiuam cutem.

seruos salutat Nicobulum Chrysalus.

Ni. pro di inmortales, Chrysale, ubi mist filius ? 10

245 Ch. quip tu salutem primum reddis quam dedi ?

Ni. salue. sed ubinamst Mnesilochus ? Ch. uiuit, ualet.

Ni. uenitne ? Ch. uenit. Ni. euax, aspersisti aquam.

benene usque ualuit ? Ch. pancratice atque athletice.

Ni. quid hoc ? qua caussa eum (hinc) in Ephesum miseram, 15 250 accepitne aurum ab hospite Archidemide ?

Ch. heu, cor meum et cerebrum, Nicobule, finditur,

istius hominis ubi fit quaque mentio.

tun hospitem illum nominas hostem tuom ?

Ni. quid ita, opsecro hercle ? Ch. quia edepol certo scio, 20 255 Volcanus, Luna, Sol, Dies, di quattuor,

scelestiorem nullum inluxere alterum.

Ni. quamne Archidemidem ? Ch. quam, inquam, Archi-

demidem.

Ni. quid fecit ? Ch. quid non fecit ? quin tu id me rogas ?

primumdum infitias ire coepit filio, 25

260 negare se debere tibi triobulum.

continuo antiquom | hospitem nostrum sibi

235 ecquae cod. 242 phrix cod. (seq. i) 243 salutet corr. -at

cod. 245 salutem primum Bothe : primum salutem cod. 249

hinc add. Camerarius 252 quomque Lambinus 255 luna

sol Guielus: sol luna cod. di] diei cod. (antiqua forma) 261

antiquom (tum) Mueller (Rhein. Mus. 54, 384)

�� �