Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/171

Haec pagina nondum emendata est

BACCHIDES II. ii

PlSTOCLERVS CHRYSALVS U

Pi. Mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere, 180 qui abire hinc nullo pacto possim, si uelim :

ita me uadatum amore uinctumque attines.

Ch. pro di inmortales, Pistoclerum conspicor.

o Pistoclere, salue. Pi. salue, Chrysale. 5

Ch. compendi uerba multa iam faciam tibi. 185 uenire tu me gaudes : ego credo tibi ;

hospitium et cenam pollicere, ut conuenit

peregre aduenienti : ego autem uenturum adnuo.

salutem tibi ab sodali solidam nuntio : 10

rogabis me ubi sit : uiuit. Pi. Nemp' recte ualet ? 190 Ch. istuc uolebam ego ex te percontarier.

Pi. qui scire possum ? Ch. nullus plus. Pi. quemnam

ad modum ?

Ch. quia si illa inuenta est quam ille amat, recte ualet ;

si non inuenta est, minu' ualet moribundu'que est. 15

animast amica amanti : si abest, nullus est ; 195 si adest, res nullast : ipsus est — nequam et miser.

sed tu quid factitasti mandatis super ?

Pi. egon ut, quod ab illoc attigisset nuntius,

non impetratum id aduenienti ei redderem ? 20

regiones colere mauellem Accherunticas. 200 Ch. eho, an inuenisti Bacchidem ? Pi. Samiam quidem.

Ch. uide quaeso ne quis tractet illam indiligens ;

scis tu ut confringi uas cito Samium solet.

Pi. iamne ut soles? Ch. dic ubi ea nunc est, opsecro. 35

Pi. hic, exeuntem me unde aspexisti modo. 205 Ch. ut istuc est lepidum ! proxumae uiciniae

habitat. ecquidnam meminit Mnesilochi ? Pi. rogas ?

immo unice unum plurumi pendit. Ch. papae !

192 recte ualet Bothe : [uiuit] recte [etl ualet cod. (iv. 1) : uiuit ualet Ritschl {var. lect. antiqua ?) 207 plurimique codd. Charisii 223

plavt. 1 10

�� �