Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/170

Haec pagina nondum emendata est

I. ii T. MACCI PLAVTI

45 nil moror discipulos mi ess' iam plenos sanguinis :

ualens adflictat me uaciuom uirium.

Pi. fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus. 155

Ly. pol metuo magi' ne Phoenix tuis factis fuam

teque ad patrem esse mortuom renuntiem. 50 Pi. satis historiarumst. Ly. hic uereri perdidit.

compendium edepol haud aetati optabile

fecisti quom istanc nactu's inpudentiam. 160

occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi

patrem tibi esse ? Pi. tibi ego an tu mihi seruos es ? 55 Ly. peior magister te istaec docuit, non ego.

nimio es tu ad istas res discipulus docilior

quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi. 165

edepol fecisti furtum in aetatem malum

quom istaec flagitia me celauisti et patrem. 60 Pi. istactenu' tibi, Lyde, libertas datast

orationis. satis est. sequere hac me ac tace. —

��ACTVS II

II. i C H R YS AL VS

Ch. Erilis patria, salue, quam ego biennio, 170

postquam hinc in Ephesum abiui, conspicio lubens. saluto te, uicine Apollo, qui aedibus propinquos nostris accolis, ueneroque te 5 ne Nicobulum me sinas nostrum senem priu' conuenire quam sodalem uiderim 175

Mnesilochi Pistoclerum, quem ad epistulam Mnesilochus misit super amica Bacchide.

153 iam del. Ritschl, cui ess' displicet 155 utet (pro utei?) P 00

vix uti ego opino 162 aut tu B ^164 dociliter Charisius 208. 7

166, 167 post 168, 169 in cod., sed in marg. archetypi vero ordine ascripti sunt (ii. 6) 169 hac mcBothe: me hac cod. 171 abii cod.

�� �