Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/167

Haec pagina nondum emendata est


BACCHIDES I. i

Pi. quid si apud te eueniat desubito prandium aut potatio 45 80 forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis,

ubi ego tum accumbam? Ba. apud me, mi animc, ut

lepidus cum lepida accubet. locus hic apud nos, quamuis subito uenias, semper liber est. ubi tu lepide udles esse tibi, ' mea rosa,' mihi dicito ' dato qui bene sit': ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo. 50 85 Pi. rapidus fluuius est hic, non hac temere transiri potest. Ba. atque ecastor apud hunc fluuium aliquid perdundumst

tibi. manum da et sequere. Pi. aha, minime. Ba. quid ita ?

Pi. quia istoc inlecebrosius fieri nil potest : nox, mulier, uinum homini adulescentulo. Ba. age igitur, equidem pol nihili facio nisi caussa tua. 55

90 ill' quidem hanc abducet ; tu nullus adfueris, si non lubet. Pi. sumne autem nihili qui nequeam ingenio moderari meo ? Ba. quid est quod metuas ? Pi. nihil est, nugae. mulier,

tibi me emancupo : tuo' sum, tibi dedo operam. Ba. Lepidu's. nunc ego te

facere hoc uolo. ego sorori meae cenam hodie dare uolo uiaticam : 60

95 eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras ; tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium. Pi. ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia et operam dare mi et ad eam operam facere sumptum de tuo. Ba. at ego nolo dare te quicquam. Pi. sine. Ba. sino 65

equidem, si lubet. 100 propera, amabo. Pi. prius hic adero quam te amare de-

sinam. — So. bene me accipies aduenientem, mea soror. Ba. quid

ita, opsecro?

79 eueniat Camerarius : ueniat cod. 81 acc umbet cod. 90

nullum Brix, cui \\\ quid em) hanc displicet 94 dari P CD 95

eo Hermann : ego cod., item cod. Charisii 201 (cf. ego v. 94^ iubebo cod. Char. : iubeo cod. 101 accipies Bentley : accipis cod.

�� �