Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/16

Haec pagina nondum emendata est


PRAEFATIO

Palatinae recensionis solitum esse formas amatust, amatast ita mutare ut verus ordo saepenumero sit turbatus (v. g. Cas. 620 nostrast domoj nostra domo est P; Cas. 878 puditumst umquam] puditum umquam est P) ; unde liquebit nullam fidem Palatinae recensioni contra auctoritatem Ambrosiani dandam in Cist. 120 et similibus. Neque ii lectores qui in w. 556, 567 Trinummi fabulae scribam Palatinum bis in eundem errorem lapsum deprehenderunt (dixisti pro dixti) dubitabunt eum eiusdem erroris in v. 602 condemnare et versum sic refingere : quomodo tu istuc, Stasime, dixti (dixisti P), n6strum erilem

filium ? Sed de hac ratione emendandi alibi ('Journ. Phil.' 26, 290) dixi 1 . Hic satis est profiteri me Palaeographiae arbitrio saepenumero reliquisse optionem inter magnam illam con- iecturarum turbam quam in editione Teubneriana maiori reperies, ita ut ei lectioni inter pares palmam dederim quae facillime ex usitatis scribarum nostrorum erroribus eam quae in codicibus apparet formam accipere potuerit 2 .

positionibus, in III ex omissionibus, in IV ex additamentis, in V° ex confusis inter se similibus vocabulis, in VI ex formis litterarum, in VII ex formis. abbreviationum vel compendiorum scripturae. Ouod quidem eorum causa dico qui rem palaeographicam longius persequi nolunt. Nam in adnotatione identidem citavi hanc vel illam particulam huius vel illius capitis ; velut ad Aul. 659 intro] 'hinc intro cod. ;iv. 3) ' numeri intra uncinos inclusi spectant ad capitis quarti tertiam particulam, ubi narratur scribas solitos esse vocabulum in exemplari praepropere legere, perperam describere, tum cognito statim errore vocabulum perperam descriptum relinquere, recte descriptum iuxta ponere. Siquis igitur totam rem explicari vult, ad libellum se convertat ; si noluerit has quisquilias persequi, satis erit cognoscere errorem ex prava vocabuli adiectione ortum.

1 [Post haec scripta nunc addo me in libello (' Ancient Editions of Plautus' Parker., Oxon., 1903) mox prodituro plenius totam rem tractavisse et de plurimorum locorum (quorum index in fine libelli est) lectionibus disputasse.]

2 Siqua igitur libelH mei in adnotatione citatio supervacanea primo

x

�� �