��IV. x T. MACCI PLAVTI
x Evclio Lyconides
Evc. Quis homo hic loquitur ? Ly. ego sum miser. Evc.
immo ego sum, et misere perditus,
quoi tanta mala maestitudoque optigit. Ly. animo bono es.
Evc. quo, opsecro, pacto esse possum? Ly. quia istuc
facinus quod tuom sollicitat animum, id ego feci et fateor. Evc. quid ego ex
te audio ? 5 Ly. id quod uerumst. Evc. quid ego (de te) demerui, 735
adulescens, mali, quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires
liberos ? Ly. deu' mihi impulsor fuit, is me ad illam inlexit. Evc.
quo modo ?
Ly. fateor peccauisse (me) et me culpam commeritum scio ; id adeo te oratum aduenio ut animo aequo ignoscas mihi. 10 Evc. qur id ausu's facere ut id quod non tuom esset tangeres? 740 Ly. quid uis fieri ? factum est illud: fieri infectum non potest. deos credo uoluisse ; nam ni uellent, non fieret, scio. Evc. at ego deos credo uoluisse ut apud me te in neruo
enicem. Ly. ne istuc dixis. Evc. quid tibi ergo meam me inuito
tactiost ? 15 Ly. quia uini uitio atque amoris feci. Evc. homo audacis- 745
sume, cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, inpudens ! nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies, luci claro deripiamus aurum matronis palam,
731 ego sum. Evc. immo ego sum miser et misere perditus cod. : corr. AcidaVus et miser et perditus Seyffett 735 uersumst
cod. emerui post laainam cod : de tesuppl. Camerarius. dem. scripsi ,(credo d -ed, ut int-llectu difficile, praetermissum esse a scriba ; iii. 4) : erga te eommerui Redslob 738 me add. Bentley { iii 3") 743
me te Pistoris : te me cod. 748 "Tuci claro testnlur Nonius 210 :
luce clara cod. (i 7) diripiamus D : disripiamus codd. Nonii
�� �