IV. vii T. MACCI PLAVTI
ut istiic quod me oras impetratum ab eo auferam. — 695
15 Ly. i, iam sequor te, mater. sed seruom meum tStrobilumt miror ubi sit, quem ego me iusseram hic opperiri. nunc ego mecum cogito : si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est. ibo intro, ubi de capite meo sunt comitia.— 700
viii Lyconidis Servvs
L. S. Picis diuitiis, qui aureos montis colunt, ego solus supero. nam istos reges ceteros memorare nolo, hominum mendicabula : ego sum ille rex Philippus. o lepidum diem ! 5 nam ut dudum hinc abii, multo illo adueni prior 705
multoque priu' me conlocaui in arborem indeque exspectabam, aurum ubi apstrudebat senex. ubi ille abiit, ego me deorsum duco de arbore, ecfodio aulam auri plenam. inde ex eo loco 10 uideo recipere se senem ; £11' me non uidet, 710
nam ego declinaui paullulum me extra uiam. attat, eccum ipsum. ibo ut hoc condam domum. —
ix Evclio Lyconides
Evc. Perii, interii, occidi. quo curram ? quo non curram ?
tene, tene. quem? quis? nescio, nil uideo, caecus eo atque equidem quo eam aut ubi
sim aut qui sim nequeo cum animo certum inuestigare. opsecro ego uos, 715
mi auxilio,
695 imp. ab. eo auf. Gruterus : [effitiam tibi] impetratum habeo auferam cod. (iv. 1) 698 nunc] qnom- Seyffert (v. 1) 7°° (hinc)
intro ubi Brix 701 ' pici (et sq. v. Eos) codd. Nomi 152 707
vel ind que spectabam Lambinus ubi aurum Pytades, cm
ubi I aps. displicet 708 deorsum d.l duco serium codd. Nonii 284
709 exeo ilico Brix 711 nam ego Pylades: nam ego non cod. (pro nam ego cnm var. I. non. Fuit n in exemplari; vii, p. 95) paululum Ital. : paulum cod. (cf. Asin. 925 paulum pro paululum ; v. 8) 712
(ego) ibo Goetz 715 uos ego cod. : trai. Peters (Harv. Stud. 9, 116)
�� �