AVLVLARIA IV. vi
qui indicium fecit, ut ego illic aliquid boni 5
dicam ; nam quod edit tam duim quam perduim.
nunc hoc ubi apstnidam cogito solum locum.
Siluani lucus extra murum est auius, 675 crebro salicto oppletus. ibi sumam lOcum.
certumst, Siluano potius credam quam Fide. — 10
L. S. eugae, eugae, di me saluom et seruatum uolunt.
iam ego illuc praecurram atque inscendam aliquam in ar-
borem
indeque opseruabo | aurum ubi apstrudat senex. 680 quamquam hic manere me erus sese iusserat ;
certum est, malam rem potius quaeram cum lucro. — 15
Lyconides Evnomia (Phaedria) vii
Ly. Dixi tibi, mater, iuxta mecum rem tenes,
super Euclionis filia. nunc te opsecro
resecroque, mater, quod dudum opsecraueram : 685 fac mentionem cum aunculo, mater mea.
Evn. scis tute facta uelle me quae tu uelis, 5
et istuc confido (a)' fratre me impetrassere ;
et caussa iusta est, siquidem ita est ut praedicas, .
te eam compressisse uinolentum uirginem. 690 Ly. egone ut te aduorsum mentiar, mater mea ?
Ph. Perii, mea nutrix. opsecro te, uterum dolet. 10
Iuno Lucina, tuam fidem ! Ly. em, mater mea,
tibi rem potiorem uideo : clamat, parturit.
Evn. i hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum,
672 tam dium quam perdium cod. : corr. Camerarins 674 lucus
codd. Nonii 396 : lacus cod. auius codd. Non.: aulus cod. 675
creber salictu codd. Non. 677 fuge fuge cod. : corr. Camerarius
678 percurram cod. 679 vel ind'que atque inde o. au. Pareus :
i. o. (hoc) aurum Pvlades sed cf. 707) 680 vcl med eru' 682
mecum rem codd. Nonii 322 : rem mecum cod. 684, 685 invcrso
ordinc cod. : corr. Parens {homoeoteleuton opsecr- causa erroris : ii. 6) 685 meo (?) Leo 687 a add. Pylades 691 te om. codd. Nonii
229 693 uideo] uerbo Leo,fort. rccte (yii. 2) 694 Ei cod. ,
antiqua forma
�� �