Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/15

Haec pagina nondum emendata est


PRAEFATIO

quamvis nullus annus, ne mensis quidem, hoc tempore praeterire possit quin novi aliquid his studiis conferatur et lectiones codicis Turnebi nuper repertae mirum quantum de proarchetypo Palatinae recensionis docuerint, tamen editiones Teubneriana et Weidmanniana non eiusmodi sunt ut facilem locum tertiae relinquant. Re igitur diu perspecta placuit denique ut in hac editione Palaeographiam arces- serem Philologiae adiutricem, praesertim cum haud ita pridem in libello Londinii edito ('Introduction to Latin Textual Emendation, based on the Text of Plautus,' Mac- millan, 1896) usitatas in codicibus Plautinis corruptelas congessissem et earum causas enarrassem ; visumque est hac ratione fortasse textus Plautini emendationem nonnihil provectum iri. Optimum enim illud Cobeti : ' est in codicibus . . quaedam peccandi velut constantia solentque to. atiro. 7rcpt Tci. aura, afx.apTa.vcLv, et quo quis plura de genere hoc aut ipse reppererit aut ab aliquo reperta in promptu habeat, eo ad verum inveniendum accedit paratior.' Utinam mehercule vel omnes vel pleraeque scriptorum antiquorum editiones suum quaeque socium libellum haberent, in quo plenius quam intra paucarum praefationis paginarum spatium fieri potest enarraretur quas vicissitudines ea scripta experta essent, quot et quales scripturae formas identidem induis- sent, quantas a monasticis aut correctoribus aut scribis seu consilio seu casu mutationes accepissent ; facilius enim, ni fallor, et certius corruptelae emendarentur. Sed de aliis scriptoribus alii editores viderint. Plautinus sane textus tam simplicem tamque cognitu facilem viam secutus est ut et possimus et debeamus semper ob oculos ponere quibus erroribus correctores, quibus scribae identidem maxime obnoxii fuerint l . Verbi gratia liceat mihi hic semel monere, ne in adnotatione iteratio nimia sit, scribam nescioquem

1 Quos errores in libello meo sic disposui ut in capite primo eos tractaverim qui ex prava emendatione orti sunt ; in cap. II ex trans-

ix

�� �