Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/148

Haec pagina nondum emendata est


III. vi T. MACCI PLAVTI

Evc. non potem ego quidem hercle. Me. at ego iussero 570 35 cadum unum uini ueteris a me adferrier.

Evc. nolo hercle, nam mihi bibere decretum est aquam.

Me. ego te hodie reddam madidum., si uiuo, probe,

tibi quoi decretum est bibere aquam. Evc. scio quam rem

agat :

ut me deponat uino, eam adfectat uiam, 575

40 post hoc quod habeo ut commutet coloniam.

ego id cauebo, nam alicubi apstrudam foris.

ego faxo et operam et uinum perdiderit simul.

Me. ego, nisi quid me uis, eo lauatum, ut sacruficem. —

Evc. edepol ne tu, aula, multos inimicos habes 580

45 atque istuc aurum quod tibi concreditum est.

nunc hoc mihi factust optumum, ut ted auferam,

aula, in Fidei fanum : ibi apstrudam probe.

Fides, nouisti me et ego te : caue sis tibi

ne tu immutassis nomen, si hoc concreduo. 5^5

50 ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia. —

��ACTVS IV

IV. i Lyconidis S'ervvs

L. S. Hoc est serui facinus frugi, facere quod ego persequor, ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi. nam qui ero ex sententia seruire seruos postulat, in erum matura, in se sera condecet capessere. 59°

5 sin dormitet, ita dormitet seruom sese ut cogitet. nam qui amanti ero seruitutem seruit, quasi ego seruio, si erum uidet superare amorem, hoc serui esse officium reor, retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere.

570 vix potitem 581 congreditum cod. (G pro C) 583 aula

Scutarius : aulam cod. 584 w/^nouisti (nosti) med 585

inmemutassis codd. : corr. Acidalius (iv 3) 589 eri codd. Notiii 375

591 se esse Mueller 59 2 ~8 seclusit Brix

�� �