AVLVLARIA III. vi
opinione melius res structa est domi. 545 Me. immo est (quod satis est), et di faciant ut siet,
(et) plus plusque istuc sospitent quod nunc habes. 10
Evc. illud mihi uerbum non placet ' quod nunc habes.'
tam hoc scit me habere quam egomet. anu' fecit palam.
Me. quid tu te solus e senatu seuocas? 550 Evc. pol ego te utaccusem merito meditabar. Me. quid est?
Evc. quid sit me rogitas? qui mihi omnis angulos 15
furum impleuisti in aedibus misero mihi,
qui mi intro misti in aedis quingentos coquos
cum senis manibus, genere Geryonaceo ; 555 quos si Argus seruet, qui oculeus totus fuit,
quem quondam Ioni Iuno custodem addidit, 20
is numquam seruet. praeterea tibicinam,
quae mi interbibere sola, si uino scatat,
Corinthiensem fontem Pirenam potest. 560 tum opsonium autem — Me. pol uel legioni sat est.
etiam agnum misi. Evc. quo quidem agno sat scio 25
magi' curiosam nusquam esse ullam beluam.
Me. uolo ego ex te scire qui sit agnus curio.
Evc. quia ossa ac pellis totust, ita cura macet. 565 quin exta inspicere in sole ei uiuo licet :
ita is pellucet quasi lanterna Punica. 30
Me. caedundum conduxi ego illum. Evc. tum tu idem
optumumst
loces ecferendum ; nam iam, credo, mortuost.
Me. potare eg6 hodie, | Euclio, tecum uolo.
544 restructa cod. 545 supplevit Ussing (iii. n) 546 et addidi (praec. -et) 550 ut te Acidaliits sed cf. Liudsay praef. Capt. p. 38)
accussem cod.,fonna antiqua 553 aedis Pylades: aedibus cod. (cf 552) 555 oculatus Festus 178 ut vid. (sed oculeus 28) 557 praerea
cod. (non D) 558 scatat Gulichnius : scatet cod. 559 Pirenam
Valla: et pirineum cod. 562 curionem Gulicliniiis : curiosam etiam codd. Nonii 455 : vix curionam 563 uo!o scire ego ex te codd. Nouii 86 564 totust 1 tenos codd. Nonii 509 macet codd. Non. : magei cod. (G pro C, I pro T) 565 ei Gruterus : e cod. : fort. de 567 con-
duxi ego illum codd. Nonii 272, 274 : ego illum conduxi cod. 569
vix hodie (hi c ) Eu. Mueller
�� �