AVLVLARIA III. v
namque hoc qui dicat 'quo illae nubent diuites 15
490 dotatae, si istuc ius pauperibus ponitur ? '
quo lubeant nubant, dum dos ne fiat comes.
hoc si ita fiat, mores meliores sibi
parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt,
ego faxim muli, pretio qui superant equos, 20
495 sient uiliores Gallicis cantheriis.
Evc. ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens.
nimi' lepide fecit uerba ad parsimoniam.
Me. nulla igitur dicat ' equidem dotem ad te attuli
maiorem multo quam tibi erat pecunia ; 25
500 enim mihi quidem aequomst purpuram atque aurum dari,
ancillas, mulos, muliones, pedisequos,
salutigerulos pueros, uehicla qui uehar.'
Evc. ut matronarum hic facta pernouit probe !
moribu' praefectum mulierum hunc factum uelim. 30
505 Me. nunc quoquo uenias plus plaustrorum in aedibus
uideas quam ruri, quando ad uillam ueneris.
sed hoc etiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt.
stat fullo, phyrgio, aurufex, lanarius ;
caupones patagiarii, indusiarii, 35
510 flammarii, uiolarii, carinarii;
aut manulearii, aut murobatharii,
propolae linteones, calceolarii ;
sedentarii sutores diabathrarii,
solearii astant, astant molocinarii ; 40
515 petunt fullones, sarcinatores petunt ;
strophiarii astant, astant semul zonarii.
490 dotata es istud uis cod : corr. Cameravins 'ius V 2 ) 491
iubeant cod. (lubeant B 1 ) (v. 12") 507 sumptus ubl Guictus: ubi
sumptifices (?") Leo 508 linarius B x 510 cariarii Nonius 541,
549, qui h. versum post 521 in exemplari suo invenisse videtur. Citat saltem vv. 519, 521 ante 510 (c/. ad frag i) 511 myrobaptarii (?)
Leo 513 diobatharii cod. : corr. Turnebus 516 semisonarii cod.
(ul per compend. scriptum eraf) : corr. Leo
�� �