Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/144

Haec pagina nondum emendata est


III. iv T. MACCI PLAVTI

qui cum opulento pauper homine [coepit] rem habere aut

negotium.

ueluti Megadorus temptat me omnibus miserum modis,

qui simulauit mei honoris mittere huc caussa coquos : 5 is ea caussa misit, hoc qui surruperent misero mihi.

condigne etiam meu' med intus gallus gallinacius, 465

qui erat anui peculiaris, perdidit paenissume. .

ubi erat haec defossa, occepit ibi scalpurrire ungulis

circumcirca. quid opust uerbis ? ita mi pectus peracuit : 10 capio fustem, optrunco gallum, furem manufestarium.

credo edepol ego illi mercedem gallo pollicitos coquos, 470

si id palam fecisset. exemi ex manu t manubrium.

quid opust uerbis ? facta est pugna in gallo gallinacio.

sed Megadorus meus adfinis eccum incedit a foro. 15 iam hunc non ausim praeterire quin consistam et conloquar.

v Megadorvs Evclio

Me. Narraui amicis multis consilium meum 475

de condicione hac. Euclionis filiam laudant. sapienter factum et consilio bono. nam meo quidem animo si idem faciant ceteri 5 opulentiores, pauperiorum filias ut indotatas ducant uxores domum, 480

et multo fiat ciuitas concordior, et inuidia nos minore utamur quam utimur, et illae malam rem metuant quam metuont magis, 10 et nos minore sumptu simus quam sumus.

in maxumam illuc populi partem est optumum ; 485

in pauciores auidos altercatio est,

quorum animis auidis atque insatietatibus

neque lex neque sutor capere est qui possit modum.

461 coepit del. Goets habet Goetz : del. Seyffert 462 vel med

466 vel anu 471 manupretium (?) Leo, nam manubrium vix Plan-

tinum 482 nos minore Pylades ; minore nos cod. 483 vel illaec 485 illec corr. illuc ut vid. cod. optimam cod. : corr. Canicrarius

�� �