Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/14

Haec pagina nondum emendata est

PRAEFATIO

enim aliam ac Graecis comoediis speciem Latinis imponere ; simul mihi persuasum habui illos apices in causa fuisse cur plurimi docti perperam x de ictu metrico Plautino sentirent. Eo autem minus dubitavi molestos illos apices ab hac editione abicere neque nisi ad salebras (non dico corru- ptelas) in textu indicandas 2 adhibere, quia per amplissima Schemata Metrorum in utriusque voluminis fine addita satis lucide metra difficiliora expedivisse mihi videbar.

Illud magis dubitationem attulit quonam iure novae editioni fabularum Plautinarum locum vindicarem. Nam

tamen omnes posteriorem. Equidem quid sentiam plenealibi ('Journ. Phil.' 27, 200) exposui. Scito igitur me in textu huius editionis apicibus appositis hiatum meo iudicio legitimum significare, linea autem recta hiatum aut omnino falsum aut suspectum. Etiam hac in re continuam et disiunctam verborum scripturam ad varietatem proso- dicam adhibui ; v.g. circumit (vel tircuit) habet tres syllabas, tircutn it duas, introeo quattuor, intro eo tres. In locutionibus flagitium hominis, ita me di ament, similibus, quae semper in versibus Plautinis (et nimirum in sermone eius aevi cotidiano) hiatum exhibent, non erat cur apices adhiberem ; nec magis in Argumentis quae dicuntur acrostichis in quibus hiatus in usu est. Etiam in prologis, qui non semper Plautini sunt, et hiatus et alia quae Plautus ipse detrectasset sunt fortasse toleranda (cf. ad Cas. prol. 23, Cist. arg. 10, Amph. arg. I 7), unde fit ut in prologis apicem ibi saepe adhibuerim ubi in reliqua fabula linea illa recta adhibita esset.

1 Sunt enim hodie (credite posteri !) qui serio affirment tantam vim fuisse ictus metrici ut in versu Plautino (non tamen in cotidiano aevi Plautini sermone) potuerit 'amica' ex amica fieri (Stich. 700), 'abire' ex abirc (Trin. 983), ' venire ' ex veriire (Truc. 504), ' duSbus ' ex duobus (Cas. 1011, Mil. 290, ' dedrum,' ' dearum,' ' duorum ' ex deorum, dedrum, duorum (Mil. 736, Pseud. 5), ' eamus ' ex edmus (Men. 387), 'diebus' ex diebus (Poen. 1207). Pudet plura proferre. Ubicumque enim syllaba brevis in versu Plautino apparet, credere videntur Plautum potuisse eam syllabam ' sub ictu metrico ponere ' (sic enim loqui solent) ut sequens syllaba ex longa fieret brevis. Vide ea quae scripsi alibi (Berl. Phil. Woch. 22, 842) de hac

pros6dia quam perodit Musa, inampena, perhorrida, inutili.

2 Unde etiam hoc commodum habes ut facile intellegas quo spectent coniecturae virorum doctorum in adnotatione memoratae.

viii

�� �