Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/139

Haec pagina nondum emendata est

AVLVLARIA II. vi

tibicinamque opsoniumque in nuptias.

Megadorus iussit Euclioni haec mittere.

Sta. Cererin, Strobile, has sunt facturi nuptias ? 5

355 Str. qui ? Sta. quia temeti nihil allatum intellego.

Str. at iam adferetur, si a foro ipsus redierit.

Sta. ligna hic apud nos nulla sunt. Co. sunt asseres ?

Sta. sunt pol. Co. sunt igitur ligna, ne quaeras foris.

Sta. quid, inpurate? quamquam Volcano studes, 10

360 cenaene caussa aut tuae mercedis gratia

nos nostras aedis postulas comburere ?

Co. hau postulo. Str. duc istos intro. Sta. sequimini. —

Pvthodicvs (Strobilvs?) vii

Py. Curate. ego interuisam quid faciant coqui ;

quos pol ut ego hodie seruem cura maxuma est. 365 nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant :

ind' coctam susum subducemus corbulis.

si autem deorsum comedent si quid coxerint, 5

superi incenati sunt et cenati inferi.

sed uerba hic facio, quasi negoti nil siet, 37° rapacidarum ubi tantum siet in aedibus.

Evclio Congrio viii

Evc. Volui animum tandem confirmare hodie meum, ut bene haberem me filiai nuptiis. uenio ad macellum, rogito piscis : indicant caros ; agninam caram, caram bubulam, 375 uitulinam, cetum, porcinam : cara omnia. 5

atque eo fuerunt cariora, aes non erat.

354 has sunt cod. Fesii 364 : has (pro has s ; vii, p. 96) cod. : hi sunt codd. Macrobii Sat. 3, 11, 2 355 intellego] uideo codd. Fest.

et Macrob. 360 -ne Pius : -ue cod. 365 coquam codd. Nonii

400 367 Si (ipsi) Goetz (iii. 11), nam deorsum trisyll. suspectum

369 sed Gruierus : si cod.

plavt. 1 8

�� �