Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/138

Haec pagina nondum emendata est

II. v T. MACCI PLAVTI

v Strobilvs Anthrax Congrio

Str. Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior

(cape atque abi intro ad nos.) An. licet.— Str. tu, Congrio,

hunc sume atque abi intro illo, et uos illum sequimini.

uos ceteri ite huc ad nos. Co. hercle iniuria 33°

5 dispertiuisti : pinguiorem agnum isti habent.

Str. at nunc tibi dabitur pinguior tibicina.

i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium,

huc intro abi ad nos. Co. o Strobile subdole,

huccine detrusti me ad senem parcissumum ? 335

io ubi si quid poscam, usque ad rauim poscam prius

quam quicquam detur. Str. stultu's, et sine gratia est I

ibi recte facere, quando quod facias perit.

Co. qui uero ? Str. rogitas ? iam principio in aedibus

turbaistic nulla tibi erit: siquid uti uoles, 34°

i 5 domo aps te adferto, ne operam perdas poscere.

hic autem apud nos magna turba ac familia est,

supellex, aurum, uestis, uasa argentea :

ibi si perierit quippiam (quod te scio

facile apstinere posse, si nihil obuiam est), 345

20 dicant : coqui apstulerunt, comprehendite,

uincite, uerberate, in puteum condite.

horum tibi istic nihil eueniet (quippe qui

ubi quid surrupias nihil est). sequere hac me. Co. sequor.

vi Strobilvs Staphyla Congrio

Str. Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi. Sta. qui 35°

uocat ? Str. Strobilus. Sta. quid uis ? Str. hos ut accipias coquos

328 lactmam signavitP, ut vid. {ttnde novaescaenae inscriptio in PW) : suppl. Leo 329 hunc Lebreton : eum cod. illuc cod. eum/ 336 adarauin cod. : testatur rauim Nouius 164 poscam codd. Nonii 164 et 374 : poscamus cod. (qui etiam poscamus quae pro poscam usque habct) 337- 33 8 es Tibi cod - 33. 8 del ' Wcise i L ^ngen [Bcitr. 132 sq.)

339 iam in pr. in B 340 istic Taubmann : istuc cod. si qui

Camerarius, qui siquid non agnoscit 346 quoqui cod. 349

subripiat cod. : corr. Lambinus

�� �