Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/136

Haec pagina nondum emendata est

II. iv T. MACCI PLAVTI

iv Strobilvs Anthrax

CONGR IO

Str. Postquam opsonauit erus et conduxit coquos 280

tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi

ut dispertirem opsonium hic bifariam.

An. mequidem hercle, dicam (pro)palam, non diuides ; 5 si quo tu totum me ire uis, operam dabo.

Co. bellum et pudicum uero prostibulum popli. 285

post si quis uellet, te hau non uelles diuidi.

Str. atque ego istuc, Anthrax, aliouorsum dixeram,

non istuc quod tu insimulas. sed erus nuptias 10 meus hodie faciet. An. quoiius ducit filiam?

Str. uicini huius Euclionis (hinc) e proxumo. 290

ei adeo opsoni hinc iussit dimidium dari,

coquom alterum itidemque alteram tibicinam.

An. nempe huc dimidium dicis, dimidium domum? 15 Str. nemp' sicut dicis. An. quid? hic non poterat

de suo

senex 6psonari filiai nuptiis ? 295

Str. uah ! An. quid negotist ? Str. quid negoti sit

rogas?

pumex non aeque est ardus atque hic est senex.

Ant. ain tandem ? Co. ita esse ut dicis ! Str. tute ex-

istuma :

  • * * (existumat)

20 suam rem periisse seque eradicarier. /quiriNdiuom atque hominum clamat continuo fidem, 300

282 opsonium tnctnr Kakridis (IVien. Stud. 23, 174^ : fovt. hos omnis (vii. 5, p. 99) 283 propalam Bothe : (tibi) p. Ussing

286 Pol si Brix neuelles Goeller 288 fort. isto (-oc) quo .quo iam Bothe) 290 hinc add. Pylades 291 hic cod. Gcllii 3, 14, 15

^iussit dimidium codd. Gellii {favente allitteratione): dimidium iussit cod. 293 huc Gniettts : huic cod. domum Acidalins : domi cod. 295

filiae in nuptiis cod. (i. 7) : corr. Scaliger 2g8 a lacnnam sign.

Havet existumat addidi (iii. 11) : 299. 300 ordinc inverso Gidielmins

�� �