Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/135

Haec pagina nondum emendata est

AVLVLARIA II. ii

num quae caussa est hodie quin faciamus? Evc. immo

edepol optuma. Me. ibo igitur, parabo. numquid me uis? Evc. istuc. 85

i et uale. Me. heus, Strobile, sequere propere me ad macellum

strenue. — 265 Evc. illic hinc abiit. di inmortales, opsecro, aurum quid

ualet ! credo ego ilium iam indaudisse mi esse thensaurum domi. id inhiat, ea adfinitatem hanc opstinauit gratia.

Evclio Staphyla iii

Evc. Vbi tu es quae deblaterauisti iam uicinis omnibus meae me filiae daturum dotem ? heus, Staphyla, te uoco. 270 ecquid audis ? uascula intus pure propera atque elue : filiam despondi ego : hodie huic nuptum Megadoro dabo. Sta. di bene uortant. uerum ecastor non potest, subitum 5

est nimis. Evc. tace atque abi. curata fac sint quom a foro redeam

domum ; atque aedis occlude; iam ego hic adero. — Sta. quid ego

nunc agam ? 275 nunc nobis prope adest exitium, mihi atque erili filiae, nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam ; quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non 10

potest. ibo intro, ut erus quae imperauit facta, quom ueniat, sient. nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam. —

262 est cau. Wagner contra Plautinum loquendi morem hodie

quin f. numquae causa est cod. : traieci (q. f. h. Brix) i. hercle o. Brix (cf Mil. 1270 hercle pro edepol P CD ) 263 i (ei) etMuel/er: fiet cod. (F proJL) : i (ei) (del. et) Lebreton (cf. 458) 266 inaudisse cod. :

inaudiuisse codd. Nonii 500 (cf Brock quaest. Gramm. p. 144) 268 deblattauisti cod. : deblaterasti codd. Nonii 44 (fort. recte) 271 ego

hodie Merula : hodie ego cod. 274 aedis occlude Guietus : occlude

aedis cod. 276 nunc] nam Ital. 279 maerore Grouovius:

merorem cod. minixtum (mixtum V-) cod. (iv. 3) : inmixtum Gntterus

�� �