II. ii T. MACCI PLAVTI
65 num ego disperii ? Me. quid tibi est ? Evc. quid crepuit
quasi ferrum modo? -
Me. hic apud me hortum confodere iussi. sed ubi hic est
homo?
abiit neque me certiorem fecit. fastidit mei, 2 44
. ... 245
quia uidet me suam amicitiam uelle : more hominum facit ;
nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam,
70 pauper metuit congrediri, per metum male rem gerit.
idem, quando occasio illaec periit, post sero cupit.
Evc. si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab 250
radicibus,
impero auctorque sum ut tii me quoiuis castrandum loces.
Me. uideo hercle ego te me arbitrari, Eiiclio, hominem
idoneum,
75 quem senecta aetate ludos facias, hau merito meo.
Evc. neque edepol, Megadore, facio, neque, si cupiam,
copia est.
Me. quid nunc ? etiam mihi despondes filiam ? Evc. illis 255
legibus,
cum illa dote quam tibi dixi. Me. sponden ergo? Evc.
spondeo.
Me. istuc di bene [uortant] — Evc. ita di faxint. illud facito
ut memineris,
80 conuenisse ut ne quid dotis mea ad te adferret filia.
Me. memini. Evc. at scio quo uos soleatis pacto per-
plexarier :
pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod 260
uobis lubet.
Me. nulla controuorsia mihi tecum erit. sed nuptias
242 post hunc versnm v. 393 posuit Ritschl 243 hinc est cod.
248 congredi cod. (i. 7) 249 occasio illaec Hare : illaec occasio
cod. 251 (ego) sum Guietus vel uti cf. Skutsch (Philol. 59,
483) 252 te cum superscr. me cod. {unde te D 2 , me B) (v. 3)
257 istuc del. Pylades uortant delevi
�� �