Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/131

Haec pagina nondum emendata est


AVLVLARIA II. i

Evn. et tu, frater. — Me. ego conueniam Euclionem, si

domi est. sed eccum (uideo). nescio unde sese homo recipit domum.

Evclio Megadorvs ii

Evc. Praesagibat mianimusfrustrameire,quomexibamdomo; itaque abibam inuitus ; nam neque quisquam curialium 180 uenit neque magister quem diuidere argentum oportuit. nunc domum properare propero, nam egomet sum hic, ani-

mus domi est. Me. saluos atque fortunatus, Euclio, semper sies. 5

Evc. di te ament, Megadore. Me. quid tu ? recten atque

ut uis uales ? Evc. non temerarium est ubi diues blande appellat

pauperem. 185 iam illic homo aurum scit me habere, eo me salutat blandius. Me. ain tu te ualere ? Evc. pol ego hau perbene a pecunia. Me. pol si est animus aequos tibi, sat[is] habes qui bene 10

uitam colas. Evc. anus hercle huic indicium fecit de auro, perspicue

palam est,

quoi ego iam linguam praecidam atque oculos ecfodiam domi.

190 Me. quid tu solus tecum loquere ? Evc. meam pauperiem

conqueror. uirginem habeo grandem, dote cassam atque inlocabilem, neque eam queo locare quoiquam. Me. tace, bonum habe 15

animum, Euclio. dabitur, adiuuabere a me. dic, si quid opust, impera. Evc. nunc petit, quom pollicetur ; inhiat aurum ut deuoret. 195 altera manu fert lapidem, panem ostentat altera.

177 (uideo) Klett : (eumpse) Bach vix iamb. senarius 178

mi om. codd. Cic. de Divin. 1, 65 exirem codd. Cic. 185 scit

meBo/Jie : me scit rod. 186 a pecunia perbene cod. : cort. Guietus

191 item codd. Nonii 45, 340 : filiam habeo grandem, cassa dote atque inlocabili codd. Varronis de L. L. 5, 14

�� �