Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/13

Haec pagina nondum emendata est


mē quidem et mēquidem. Necnon per huiusmodi scripturas metrum facilius cognitu reddidi: eru′ noster[1] pro erŭs noster, tuo′ dominus pro tuŏs dominus, nemp′ et perq′ pro nempe et perque monosyllabice pronuntiatis[2] ; et apicibus supra positis metrum indicavi quoties obscurum erat, ut in hoc versu (Rud. 459):

Voluptátem inesse tantam. Ut hanc traxi lubens! (ubi apice significavi versum ab anapaesto, non ab iambo incipere), nam altera . syllaba eiusmodi vocabulorum[3] in cotidiano sermone modo longa (votūptatem) modo brevis (volŭptatem) audiri solita; aut in versu hianti[4], ut Cas. 724 (anap. octonar.):

Bone uir, salue. Fateor. Quid fit? Tu amás, ego éssurio et sitio.

His subsidiis ad metrum intellegendum adiutus facile patieris, lector benevole, me in hac editione metricum quem vocant ictum non continuo apicum usu indicavisse. Nolui

vii

  1. Commodius illud quidem interdum quam verius. Nam in versu tali (Capt. 163):
    opŭs Túrdetanis, ópúst Ficedulensibus
    quis affirmare audebit prioris et posterioris disyllabi prosodiam diversa ratione extitisse? Quis versum Capt. 826 a spondeo incipere?
  2. Servavi tamen usitatam scripturam in audiu pro audisne et ante consonantem ac pro atque, nec pro neque, similibus. Verbum scripsi in′ (pro isne), praepositionem in.
  3. Si tamen vel nunquam vel raro diversitas pronuntiationis audiebatur, non erat cur apices adhiberem, ut in his: volūptas mea, enĭm (vero), satǐn (tutus), volŏ scire, apūd (templum), Philĭppus (aureus). Quemadmodum enim in Martialis temporibus smaragdus brevem alteram syllabam in cotidiano sermone habebat, sic in Plautino aevo Philĭppus, quae breviatio sine dubio ex primae syllabae accentu (σμάραγδος, φίλιππος) orta est. Illud etiam monendum me, sicubi dubitatio extitit aut extare posse visa, plerumque apices apponere noluisse, v.g. in Amph. 949. qui quidem versus me iudice sic scandi debet: ego ĭstúc curabo. | éuocate huc Sosiam (cf. Cas. 781 et 786).
  4. De hiatu Plautino ut nulla alia de re valde dissentiunt docti. Nam in versu supra quamvis omnes priorem hiatum agnoscant, non tamen omnes posteriorem. Equidem quid sentiam plenealibi (‘Journ. Phil.’ 27, 200) exposui. Scito igitur me in textu huius editionis apicibus appositis hiatum meo iudicio legitimum significare, linea autem recta hiatum aut omnino falsum aut suspectum. Etiam hac in re continuam et disiunctam verborum scripturam ad varietatem prosodicam adhibui; v.g. circumit (vel circuit) habet tres syllabas, circum it duas, introeo quattuor, intro eo tres. In locutionibus flagitium hominis, ita me di ament, similibus, quae semper in versibus Plautinis (et nimirum in sermone eius aevi cotidiano) hiatum exhibent, non erat cur apices adhiberem; nec magis in Argumentis quae dicuntur acrostichis in quibus hiatus in usu est. Etiam in prologis, qui non semper Plautini sunt, et hiatus et alia quae Plautus ipse detrectasset sunt fortasse toleranda (cf. ad Cas. prol. 23, Cist. arg. 10, Amph. arg. I 7), unde fit ut in prologis apicem ibi saepe adhibuerim ubi in reliqua fabula linea illa recta adhibita esset.