Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/128

Haec pagina nondum emendata est


I ii T. MACCI PLAVTI

nimis hercle inuitus abeo. sed quid agam scio.

nam noster nostrae qui est magister curiae 30 diuidere argenti dixit nummos in uiros ;

id si relinquo ac non peto, omnes ilico

me suspicentur, credo, habere aurum domi. 110

nam ueri simile non est hominem pauperem

pauxillum parui facere quin nummum petat. 35 nam nunc quom celo sedulo omnis ne sciant,

omnes uidentur scire et me benignius

omnes salutant quam salutabant prius; 115

adeunt, consistunt, copulantur dexteras,

rogitant me ut ualeam, quid agam, quid rerum geram. 40 nunc quo profectus sum ibo ; postidea domum

me rusum quantum potero tantum recipiam.

��ACTVS II

II. i Evnomia Megadorvs

Evn. Velim te arbitrari med haec uerba, frater, 120

meai fidei tuaique rei

caussa facere, ut aequom est germanam sororem. quamquam hau falsa sum nos odiosas haberi ; 5 nam multum loquaces merito omnes habemur, nec mutam profecto repertam nullam esse 125

(aut) hodie dicunt mulierem (aut) ullo in saeclo. uerum hoc, frater, unum tamen cogitato, tibi proxumam me mihique esse item te ;

106 si cod. (sed J) (vii. 2) 107 noster] Nestor Seyffert 11 1

u. s. non est Py/adcs : non est u. s. cod. 112 qui cod. (seq. n)

x n8 postidea Camcrarius : post idem cod. (M pro A 121 rei

Ital. : rei haec uel hoc cod. (c/. v. 120 ; iv. 1) 125 nullam scripsi :

ullam cod. nec ullam pr. r. e. mtftam Fleckeisen < Jahrb. 153. 682)

fort. nec m. pr. re. ul. e. hodie D. m. nullo (yel aut ullo in s. 126

aut . . . aut add. Leo 128 esse item Bentley : item esse cod.

�� �