Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/127

Haec pagina nondum emendata est

AVLVLARIA I. ii

��Evclio Staphyla

��Evc. Nunc defaecato demum animo egredior domo, 80 postquam perspexi salua esse intus omnia.

redi nunciam intro atque intus serua. Sta. quippini ?

ego intus seruem ? an ne quis aedis auferat ?

nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus, 5

ita inaniis sunt oppletae atque araneis. 85 Evc. mirum quin tua me caussa faciat Iuppiter

Philippum regem aut Dareum, triuenefica.

araneas mi ego illas seruari uolo.

pauper sum ; fateor, patior ; quod di dant fero. 10

abi intro, occlude ianuam. iam ego hic ero. 90 caue quemquam alienum in aedis intro miseris.

quod quispiam ignem quaerat, exstingui uolo,

ne caussae quid sit quod te quisquam quaeritet.

nam si ignis uiuet, tu exstinguere extempulo. 15

tum aquam aufugisse dicito, si quis petet. 95 cultrum, securim, pistillum, mortarium,

quae utenda uasa semper uicini rogant,

fures uenisse atque apstulisse dicito.

profecto in aedis meas me apsente neminem 20

uolo intro mitti. atque etiam hoc praedico tibi, 100 si Bona Fortuna ueniat, ne intro miseris.

Sta. pol ea ipsa credo ne intro mittatur cauet,

nam ad aedis nostras nusquam adiit quaquam prope.

Evc. tace atque abi intro. Sta. taceo atque abeo. — Evc. 25

occlude sis

fores ambobus pessulis. iam ego hic ero. 105 discrucior animi, quia ab domo abeundum est mihi.

83 aliud om. codd. Nonii 483 84 inanis cod. (v. 9. 9) 85 me

Camerarius: nunc me cod. (ex mc pro me ortum\ ; iv. 3) 101

eapse Bothe 102 numquam D quamquam cod. (v. 12) prope [est] B 105 ab del. Guietus

�� �