Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/126

Haec pagina emendata est

testudineum istum tibi ego grandibo gradum.
Sta.utinam me diui adaxint ad suspendium 50
potius quidem quam hoc pacto apud te seruiam.
Evc.at ut scelesta sola secum murmurat !
oculos hercle ego istos, inproba, ecfodiam tibi,[1]
ne me opseruare possis quid rerum geram.
apscede etiam nunc — etiam nunc — etiam — ohe, 55
istic astato. si hercle tu ex istoc loco[2]
digitum transuorsum aut unguem latum excesseris
aut si respexis, donicum ego te iussero,
continuo hercle ego te dedam discipulam cruci.
scelestiorem me hac anu certo scio[3] 60
uidisse numquam, nimi’que ego hanc metuo male
ne mi ex insidiis uerba inprudenti duit
neu persentiscat aurum ubi est apsconditum,
quae in occipitio quoque habet oculos pessuma.
nunc ibo ut uisam, estne ita aurum ut condidi,[4] 65
quod me sollicitat plurumis miserum modis. —
Sta.noenum mecastor quid ego ero dicam meo
malae rei euenisse quamue insaniam
queo comminisci ; íta me miseram ad hunc modum
deciens die uno saepe extrudit aedibus. 70
nescio pol quaé illunc hominem intemperiae tenent :
peruigilat noctes totas, tum autem interdius
quasi claudus sutor dómi sedet totos dies.
neque iam quo pacto celem erilis filiae
probrum, propinqua partitudo quoi appetit, 75
queo comminisci ; neque quicquam meliust mihi,
ut opinor, quam ex me ut unam faciam litteram[5]
†longum, laqueo† collum quando opstrinxero.[6]

  1. 53 oculos ego tibi istos improbe (i. e. -ae ?) codd. Nonii 360
  2. 56 astato Scioppius : atasto cod.
  3. 60 certo Francken : certe cod., vix (cum scio) Plautinum
  4. 65 sitne Pylades
  5. 77 vel opino
  6. 78 <I> longum la. (?) Goetz : longam (Scutarius) <meum> la. Camerarius: l. <mihi> la. Lambinus (melius mi)