10
��PROLOGVS
��Lar Familiaris
Lar. Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar.
ego Lar sum iamiiiaris ex hac familia
unde exeuntem me aspexistis. hanc domum
iam multos annos est quom possideo et colo 5 patri | auoque iam huiius qui nunc hic habet,
sed mihi auos huiius opsecrans concredidit
auri thensaurum clam omnis : in medio foco
defodit, uenerans me ut id seruarem sibi.
is quoniam moritur (ita auido ingenio fuit), io numquam indicare id filio uoluit suo,
inopemque optauit potius eum relinquere
quam eum thensaurum commostraret filio ;
agri reliquit ei non magnum modum,
quo cum labore magno et misere uiueret. 15 ubi is obiit mortem qui mi id aurum credidit, 15
coepi opseruare, ecqui maiorem filius
mihi honorem haberet quam eius habuisset pater.
atque ille uero minu' minusque impendio -~~ curare minu'que me impertire honoribus. 20 item a me contra factum est, nam item obiit diem. 20
is ex se hunc reliquit qui hic nunc habitat filium
pariter moratum ut pater auosque huiius fuit.
huic filia una est. ea mihi cottidie
2 sum lar codd. Prisciani 1, 223, Probi cathol. 15 4 quoml ut
v codd. N «»250 5 patriabo i. codd. Nonii 318 : patrique a. i. Aldus:
patre uiuo a. i. Palmer 7 th. auri cod. : trai. Camcrarins 16 et
qui cod. (i. 7. -]) : et quidem codd. Nbnii 320 : ecquid Caesar 20
die cod. 22 auusque eius codd. schol. Verg. Georg. 1, 189 : atque
auus eius codd. Nonii 375
�� �