Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/122

Haec pagina emendata est


AVLVLARIA


ARGVMENTVM I

Senex avarus vix sibi credens Euclio
domi suae defossam multis cum opibus
aulam invenit, rursumque penitus conditam
exanguis amens servat. eius filiam
Lyconides vitiarat. interea senex       5
Megadorus a sorore suasus ducere
uxorem avari gnatam deposcit sibi.
durus senex vix promittit atque aulae timens
domo sublatam variis abstrudit locis.
insidias servos facit huius Lyconidis       10
qui virginem vitiarat; atque ipse obsecrat
avonculum Megadorum sibimet cedere
uxorem amanti. per dolum mox Euclio
cum perdidisset aulam, insperato invenit
laetusque natam conlocat Lyconidi.       15


ARGVMENTVM II

Aulam repertam auri plenam Euclio
Vi summa servat, miseris adfectus modis.
Lyconides istius vitiat filiam.
Volt hanc Megadorus indotatam ducere,
Lubensque ut faciat dat coquos cum obsonio.       5
Auro formidat Euclio, abstrudit foris.[1]
Re omni inspecta compressoris servolus[2]
Id surpit. illic Euclioni rem refert.
Ab eo donatur auro, uxore et filio.

  1. II 6 abstridit fores cod.
  2. II 7 inspectata Mueller